STRINGERE Metam

STRINGERE Metam
STRINGERE Metam
toties Scriptoribus, ubi de Circo, pro artificio positum, est proxime ipsam rotas circum vertere, in quo magnum ad victoriam momentum. Unde Statius Theb. l. 6. v. 440.
Speravit flexae circum compendia metae
Interius ductis Phoebeius augur habenis
Anticipâsse viam, nec non et Thessalus heros
Spe propiore calet, dum non cohibente magistrô
Spargitur in gyros, dexterque exerrat Arion.
Cum enim septies in orbem circumagenda meta esset, qui breviore gyrô eam circumibant, curricula sua absolvebant citius: sed artis hoc erat. Ovidius Amor. l. 3. El. 2. v. 69.
Me miserum, metam spatiosô circuit orbe,
Quid facis? admotô protinus orbe subi.
Qui et sinistrum mox orbem, utpote interiorem, commendat erranti, v. 71.
----- perdis hona vota puellae.
Tende precor validâ lora sinistra mann etc.
Vide Barthium Animadversion. ad Statium d. l. Sed et Stringere, de auro usurpatum Veterib. quod igne conflatum in unam massam cogebatur, ut vidimus supra in voce Strigilis: ut alias verbi notiones omittam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • META — in Circo, creta erat et terminus, in quo currendi finem faciebant quadrigae et palmam accipiebant: Victoriae nota, Solino, c. 47. quod solae victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipâssent, eousque decurrebant praemium… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”